monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Illud etiam, quod aliud agens in octavo decimo libro ex isto propheta posui, ad iudicium novissimum pertinet, ubi ait: "Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui servit ei; et convertar et videbitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter servientem Deo et eum qui non servit ei. Quia ecce dies venit ardens sicut clibanus et comburet eos, et erunt omnes alienigenae et universi, qui faciunt iniquitatem, stipula, et succendet eos dies veniens, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. Et orietur vobis, qui timetis nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et egrediemini et salietis sicut vituli de vinculis relaxati; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris, dicit Dominus omnipotens."
Haec distantia praemiorum atque poenarum iustos dirimens ab iniustis, quae sub isto sole in huius vitae vanitate non cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius vitae manifestatione clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam fuit.